banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Timoteo (I)
Pagina 71 Numero 1A

Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset, bello Athenienses undique premi sunt coepti. Defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus, iam tum valens Macedo, multa moliebatur: cui oppositus Chares cum esset, non satis in eo praesidii putabatur. Fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei, et, ut ad bellum proficiscatur, decernitur. Huic in consilium dantur duo usu sapientiaque praestantes, pater et socer. Hi cum Samum profecti essent et eodem Chares, illorum adventu cognito, cum suis copiis proficisceretur, accidit, cum ad insulam appropinquarent, ut magna tempestas oreretur; quam evitare duo veteres imperatores utile arbitrari, suam classem suppresserunt. At ille, temeraria usus ratione, non cessit maiorum natu auctoritati et quo contenderat, pervenit, eodemque sequerentur, ad Timotheum et Iphicratem nuntium misit. Hinc male re gesta, compluribus amissis navibus, eo, unde erat profectus, se recepit litterasque Athenas publice misit, sibi proclive fuisse Samum capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. Populus acer, suspicax, invidus domum revocat (eos): accusantur proditionis. Hoc iudicio damnatur Timotheus lisque eius aestimatur centum talentis. Ille, odio ingratae civitatis coactus, Chalcidem se contulit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10859
[degiovfe] - [2019-05-31 11:17:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!