banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Coriolano si scaglia contro i diritti dei plebei
Pagina 191 Numero 6

 M. Minucio et A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia advecta (est), agitatumque (est) in senatu quanti plebi daretur. Multi venisse tempus premendae plebis putabant reciperandique iura, quae extorta secessione ac vi patribus essent. In primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis: «Si annonam» inquit «veterem volunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video? Egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc, avocet plebem; patet via in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno rapuere. Utantur annona quam furore suo fecere. Audeo dicere hoc malo domitos ipsos cultores agrorum fore».
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10916
[darkshines] - [2019-12-10 18:07:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!