banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Resa degli Elvezi
Pagina 466 Numero 493

Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petiverunt. Cum Caesar eos in eo loco, quo tum essent, suum advenum exspectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa, circiter hominum milia sex, sive timore perterriti, ne, armis traditis, supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse exsistimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi, ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt. Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, ut conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes in deditionem accepit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11985
[degiovfe] - [2019-10-02 12:34:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!