banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Signorilità e generosità di Lucio Emilio Paolo
Pagina 298 Numero 318

 Cum Perseo Aemilius Paulus consul Nonis Septembribus dimicavit vicitque eum, viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fuit. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt. Ipse rex, cum desertus esset ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei consul non sicut victo habuit. Nam, cum vellet ad pedes eius cadere, non permisit et iuxta se in sella collocavit. Macedonibus et Illyriis victis hae leges a Romanis datae sunt: ut (che) liberi essent et praestarent Romanis dimidium eorum tributorum, quae antea suis regibus praestiterant, ut appareret populum Romanum pro aequitate magis quam pro argenti aviditate dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit (fece proclamare) et legationes multarum gentium, quae ad eum convenerant, magnificentissime ad convivium invitavit. Nam arbitrabatur iustum esse in bello vincere et in convivii apparatu elegantem se praestare.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12562
[darkshines] - [2018-09-26 13:05:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!