banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Morigeratezza di Agesilao
Pagina 61 Numero 61

Apud Graecos et Romanos in magno honore semper viri probi modestique fuerunt. Quare Agesilaus, Lacedaemoniorum rex, cum a ceteris rerum scriptoribus tum eximie a Xenophonte Atheniensi, Socratis discipulo, collaudatus est et propter singularem in bello virtutem et propter gravitatem parsimoniamque. Severa vitae ratio et diutinae corporis exercitationes Agesilaum etiam in senectute alacrem servaverunt. Senex enim per acrem hiemem sine tunica, solo pallio opertus, deambulabat, adulescentibus segnitiem vehementer exprobrans. Domus eius nullum habebat signum luxuriae, contra (Avv.) multa (signa) abstinentiae. Agesilai rerum militarium peritia bellicam virtutem, omni laude dignam, aequavit. Quod multis civitatibus praesidio adversus regem Persarum fuerat, magnam pecuniam dono accepit. Pecunia accepta patriam, praecipue rei pecuniariae inopia vacillantem, sublevavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/21735
[darkshines] - [2018-09-29 20:57:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!