banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Achille e Priamo
Pagina 84 Numero 3

Cum nuntium de Patrocli nece accepit, Achilles extra munitiones processit, lugubrem ululatum emisit cunctisque Teucris terrorem iniecit; statim ad pugnam cum exercitu remeavit et ingentem hostium caedem edidit. Mox Hectorem ad singulare certamen provocavit, Patrocli interfectorem, adversarium occidit et corpus ad currum vinctum per cruentem pulverem usque ad tentorium traxit. Tunc Priamus, senex Teucrorum rex, noctis auxilio per Graecorum castra ad tabernaculum Achillis perrexit. Senex Mercurium comitem habebat: deus regem densa nebula operuit et incolumem inter Graecorum arma duxit. Cum ad Achillis tentorium pervenit, Priamus humi procubuit, munera magni pretii praebuit et humili voce filii corpus ad sepulturam petivit. Miseranda senis verba durum Achillis animum flexerunt: nam Priami adspectus heroa de patris imagine admonuit; praeterea Achilli quoque triste fatum et luctus imminebant. Ideo Pelides Priamum cum humanitate accepit, filii corpus reddidit senemque incolumem ad urbem remisit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/2419
[degiovfe] - [2020-01-28 21:00:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!