banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Romolo e Remo
Pagina 232 Numero 16

Proca, Albanorum rex, Amulium et Numitorem filios habuit, quibus regnum reliquit, ea lege, ut alternis anni regnarent. Sed Amulius, post regni annum, imperium fratri non dedit; quin immo eum in vincula coniecit et, ut subole privaret, elegit Vestalem eius filiam, Rheam Silviam, ut perpetua virginitate teneretur. Sed cum ea a Marte geminos filios, Romulum et Remum, peperisset, Amulius eam crudeliter punivit parvulosque in Tiberim abiecit. Quos cum aqua in siccum reliquisset, ad eorum vagitus lupa accurrit eosque lactavit. Cum mox parvulos Faustulus pastor invenisset, collectos Accae Larentiae coniugi educandos dedit. Hi postea, cum crevissent, Amulio interfecto, Numitorem avum in regnum restituerunt; postea, adunatis pastoribus, urbem condiderunt, quam Romulus augurio victor (cum ipse duodecim, Remus sex tantum vultures vidisset) Romam vocavit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis vallum transiliret; sed Remus fratris edicto irridens vallum transilivit, statimque a Celere centurione iuxta regis iussum interfectus est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/3155
[degiovfe] - [2019-03-30 11:21:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!