banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Un re pacifico
Pagina 58 Numero 13

Sic Romani Numam regem elegerunt. Augur Numam in arcem Capitolii duxit et numina oravit: «Iuppiter, numinum hominumque pater et rex, Numam nos delegimus: rex noster erit. Nunc certa auspicia et tuae voluntatis signum exspectamus». Auspicia secunda fuerunt et cunctus populus, optimates et plebs, acclamaverunt et finem suis simultatibus posuerunt. Numa primus Romae legislator fuit. Feros et inconditos rudis multitudinis animos mitigavit desuetudine armorum, religione et pacis moribus. Quamobrem in Urbe templa, religiones (riti religiosi), sacerdotes, pontifices constituit et novas leges statuit. Ita civium pectora pietate sapientiaque instituit (educo) et imperium cum lenitate et moderatione exercuit neque umquam finitimis gentibus bellum movit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/3176
[degiovfe] - [2019-06-22 20:48:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!