banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Grandezza di Germanico
Pagina 545 Numero 477

 Non multo post (Germanicus) extinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum. Indoluere exterae nationes regesque: tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostes; visuque et auditu iuxta(a) venerabilis, cum magnitudinem et gravitatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam effugerat. Funus sine imaginibus(b) et pompa per laudes ac memoriam virtutum eius celebre fuit. Et erant qui formam, aetatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent. Nam utrumque(c) corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentis occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis(d) liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque(e) sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere(f). Quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum(g) gloriam militiae, quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32311
[emi53rm] - [2019-09-11 15:23:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!