banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Trionfale ingresso di Traiano nell’Urbe
Pagina 558 Numero 488

 Qui dies ille, quo exspectatus desideratusque urbem tuam ingressus es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es, quam mirum laetumque! Nam priores(a) invehi et importari solebant, non dico quadriiugo curru et albentibus equis, sed humeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior aliis et excelsior, non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia principum egisti. Ergo non aetas quemquam, non valetudo, non sexus retardavit, quominus oculos insolito spectaculo impleret. Te parvuli noscere, ostentare iuvenes, mirari senes; aegri quoque, neglecto medentium imperio, ad conspectum tui quasi ad salutem sanitatemque prorepere. Inde alii, se satis vixisse te viso, te recepto, alii, nunc magis esse vivendum, praedicabant. [...] Videres referta tecta ac laborantia, [...] oppletas undique vias angustumque tramitem relictum tibi, alacrem hinc atque inde populum, ubique par gaudium paremque clamorem.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32324
[emi53rm] - [2018-05-15 09:05:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!