banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Conone
Pagina 176 Numero 257

 Conon, cum patriam obsideri audisset (= audivisset), non quaesivit, ubi ipse tuto viveret, sed unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae, eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia (= influenza, prestigio) valeret, multo labore multisque effecit periculis. Nam cum Lacedaemonii, Atheniensibus devictis, in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui cum Lacedaemoniis coierat societatem, adversus hunc Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. Hic multum ducem summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis obstitit. Qui (= cioè Agesilao) posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeotii et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur hisque omnibus magno erat usui.
Cornelio Nepote

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32700
[emi53rm] - [2019-07-28 09:15:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!