banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una salvezza insperata
Pagina 182 Numero 265

 Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra, orta inter ipsos seditione, defecerant, non tam Alexandro infensi quam metu supplicii, et, arce occupata, barbaros quoque in societatem defectionis impulerant. Athenodorus erat princeps eorum, cui regis quoque nomen inditum erat. Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus, comparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in convivio occidit. Postero die contione advocata Biton ultro insidiatum esse sibi Athenodorum plerisque persuaserat; sed aliis suspecta (agg.) erat fraus Bitonis, et paulatim in plures coepit manare suspicio. Itaque Graeci arma capiunt occisuri Bitonem; sed principes eorum iram multitudinis mitigaverunt. Praeter spem suam Biton praesenti periculo ereptus, paulo post insidiatus est auctoribus salutis suae. Cuius dolo cognito, et ipsum comprehenderunt et Boxum. Ceterum Boxum protinus iis placuit interfici, Bitonem etiam per cruciatum necari. Iamque corpori tormenta admovebantur, cum Graeci – incertum ob quam causam – lymphatis similes ad arma discurrunt. Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, eum omiserunt, veriti ne id facere tumultuantium vociferatione prohiberentur. Ille pervenit ad Graecos: miserabilis facies illius viri, supplicio destinati, eorum animos repente mutavit dimittique eum iusserunt. Hoc modo Biton, poena bis liberatus, revertit in patriam.
Curzio Rufo

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32708
[emi53rm] - [2020-05-30 11:44:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!