banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Alessandro uccide l’amico Clito
Pagina 187 Numero 272

 Alexander sollemni die amicos in convivium vocat. Ubi orta inter ebrios rerum a Philippo gestarum mentione, ipse se patri praeferre rerumque suarum magnitudinem extollere caelo tenus coepit, adsentante maiore convivarum parte. Itaque cum unus e senibus, Clitus, fiducia amicitiae regiae, memoriam Philippi tueretur, laudaretque eius res gestas, Alexander adeo ira exarsit, ut telo a satellite rapto Clitum in convivio trucidaverit. Sed postquam satiatus caede animus conquievit et in irae locum successit aestimatio (= momento di riflessione), pigere eum facti coepit. Eodem igitur furore in paenitentiam, quo pridem in iram, versus, mori voluit. Primum in fletus progressus, amplecti coepit mortuum, vulnera tractare et confiteri dementiam; denique arreptum telum in se vertit, peregissetque facinus, nisi amici intervenissent. Mansit haec voluntas moriendi etiam sequentibus diebus. Accesserat enim paenitentiae nutricis suae, sororis Cliti, recordatio, quod tam foedam illi alimentorum suorum mercedem reddiderat. Ob haec illi quadriduo perseverata inedia est, donec exercitus universi precibus exoratus est, ne ita mortem unius doleret, ut universos perderet.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32715
[emi53rm] - [2019-03-23 12:36:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!