banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Le donne di Augusto
Pagina 190 Numero 277

 Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octaviam quinquagesimum et quartum annum aetatis agens. Utrique cum praecipue officia vivae praestitisset, defunctae honores maximos tribuit. Sponsam habuerat adulescens P. Servilii Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, privignam eius Claudiam duxit uxorem, sed, simultate cum Fulvia socru orta, dimisit intactam adhuc et virginem. Mox Scriboniam in matrimonium accepit, nuptam antea duobus consularibus, ex altero etiam matrem. Cum hac quoque divortium fecit, pertaesus, ut scribit, morum perversitatem eius, ac statim Liviam Drusillam matrimonio Tiberio Neroni et quidem praegnantem abduxit, dilexitque et probavit unice ac perseveranter. Ex Scribonia Iuliam, ex Livia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet. Iuliam primum Marcello, Octaviae sororis suae filio, deinde, ut is obiit, M. Agrippae nuptum dedit. Hoc quoque defuncto, multis ac diu circumspectis condicionibus, Tiberium privignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem, et ex qua iam pater erat, dimittere.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32720
[emi53rm] - [2019-11-07 08:40:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!