banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fiero discorso di Mario
Pagina 208 Numero 305

 Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis. Non sunt composita verba mea: parvi id facio. Ipsa se virtus satis ostendit. Maiores eorum omnia quae licebat illis reliquerunt: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquerunt, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia (= per il fatto che) parum scite (avv.) convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo. Quae mihi libet confiteri, Quirites: nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse.
Sallustio

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32748
[emi53rm] - [2018-08-28 15:47:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!