banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il perdono di Alessandro
Pagina 216 Numero 317

 Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt qui fratrem eius Polemonem, fugientem consecuti, vinctum reducebant. Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem desertum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt. Is tum flere coepit, et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. Moveratque iam regem quoque, non contionem modo, sed unus erat implacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: «Tum – ait – demens, lacrimare, debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti ut reus capitis accusatoris uterer verbis». Ille peccasse se, sed gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero milites neque lacrimis neque adclamationibus temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt, flentesque regem deprecantur. Ille silentio facto: «Et ipse – inquit – Amyntan mea sententia fratresque eius absolvo. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo; erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus».
Curzio Rufo

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32760
[emi53rm] - [2020-06-07 08:00:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!