banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcibiade
Pagina 49 Numero 2

 Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis fuit. Natus in amplissima civitate summo genere, omnium aetatis suae formosissimus fuit, ad omnes res aptus consiliique plenus – namque imperator fuit summus et mari et terra – disertus, ditissimus, patiens, liberalis, splendidus, non minus in vita quam victu ; affabilis, blandissimus. Educatus est in domo Pericli privigni, eruditus a Socrate; socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum. Multos cives liberalitate devinxit, plures etiam opera forensi suos reddidit. Itaque Athenienses non solum spem in Alcibiade maximam habebant, sed etiam timorem quia civitati et obesse plurimum et prodesse poterat; nam potentior et maior quam privatus erat.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32963
[degiovfe] - [2019-09-26 11:37:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!