banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare e Catone
Pagina 80 Numero 1

 Cum Caesar legem tulisset perniciosam, Cato unus, ceteris territis, ei obsistere ausus est, quamvis amici ut prudens esset nec consuli obtrectaret persuadere ei conarentur. Sed Cato, affirmans suum morem non esse potentibus blandiri nec improbis favere, negavit se plaudere legibus rei publicae insidiantibus posse. Tum iratus ei Caesar Catonem extrahi curia et in vincula rapi iussit; at ille nihil de libertate linguae remisit, sed in ipsa ad carcerem via de lege disputavit, civesque commonebat ut viris talia molientibus adversarentur. Catonem commiserabantur patres, quorum unus rogatus a Caesare cur, nondum dimisso senatu, discederet: «Malo» – inquit – «esse cum Catone in carcere quam tecum in curia: ille enim rei publicae consulit, tu eius libertati insidiaris». Exspectabat Caesar eum ad humiles preces se demittere; quod ubi frustra se sperare intellexit, pudore victus, quendam misit qui Catonem liberaret.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32978
[degiovfe] - [2019-09-26 14:00:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!