banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Serse e Pausania
Pagina 80 Numero 2

 Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit: nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis obrutus est. Cum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles, atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: «Pausanias, dux Spartae (eos), quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit. Quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se, adiuvante te, redacturum esse pollicetur». Rex, magnopere gavisus, confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat ac petit ne cui rei parcat ad ea efficienda quae pollicetur. Tum Pausanias in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32979
[degiovfe] - [2019-09-26 14:17:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!