banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I beni dell’animo
Pagina 86 Numero 1

 Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur: «Bene speremus! Hominum enim vestigia video». Statimque in oppidum Rhodum contendit et recta via gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus donatus est, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret. Cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere: «Eiusmodi possessiones et viatica liberis oportet parari, quae etiam e naufragio una possint enatare».
Vitruvio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32982
[darkshines] - [2019-09-26 16:38:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!