banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Un console valoroso
Pagina 94 Numero 3

 Hannibal, postquam in Etruriam pervenit, apud lacum Trasumennum C. Flaminium consulem vicit. Hinc in Apuliam copias duxit. Hic, apud Cannas, obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio Hannibal fugavit. Ibi Cn. Lentulus tribunus militum, qui praetervehebat equo, sedentem in saxo cruore oppletum L. Aemilium consulem vidit eique equum suum praebuit ut fuga salutem peteret: «L. Aemili» inquit, «cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest! Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris». Tum consul: «Tu quidam», inquit, «Cn. Corneli, macte virtute esto. Sed, age, Romam abi, nuntia publice patribus cladem, quo celerius urbem Romanam muniant ac, prius quam victor hostis adveniat, praesidiis firment; privatim dic Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori».

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32988
[degiovfe] - [2019-09-28 20:25:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!