banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Manlio Torquato
Pagina 115 Numero 2

 Civitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum ex Campanis creari debere adseverabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. Tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara voce denuntiavit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. Hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius civitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita verbis filii fracta cessit.
Valerio Massimo

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32997
[degiovfe] - [2019-09-28 23:08:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!