banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Umanità con gli schiavi
Pagina 523 Numero 460

 Itaque diligens dominus cum et ab ipsis tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerit, an ex sua constitutione iusta percipiant, atque ipse panis potionisque probitatem gustu suo explorat, vestem, manicas pedumque tegumina recognoscit. Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter infestent. Nos quidem aliquando iuste dolentis tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos, ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt. Feminis quoque fecundioribus, quarum in subole certus numerus honorari debet, otium, non numquam et libertatem dedimus, cum conplures natos educassent. Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plus, libertas quoque contingebat. Haec et iustitia et cura patris familiae multum confert augendo patrimonio.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33526
[degiovfe] - [2019-06-21 13:25:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!