banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I funerali di un grande personaggio
Pagina 334 Numero 282

Fertur Quintus Fabius Maximus, cum per multos menses aegrotavisset, Romae exstinctus esse anno quinto decimo postquam dictator creatus erat. Tradunt cunctam familiam lacrimavisse omnesque feminas in mortui cubiculo magnis clamoribus ploravisse. Deinde servi atrium parare iussi sunt ac mortuum in lecto funebri exponere. Paucis post diebus funus magna pompa celebratum esse traditum est. Nemi dicitur in eo funere lacrimas continuisse. Maiorum imagines ante feretum a servis ferebantur, post eos praeficae et tibicines procedebant. Cum pompa funebris in foro ante Rostra constitisset, a principe senatus laudatio funebris habita est. Post laudationem, in qua Fabius Maximus pater patriae appellatus est, a servis coram propinquis et amicis corpus cum ligneo lecto ante solis occasum crematus est. Deinde a senatu imperatum est ut cineres eius in urna eburnea conderentur et in sepulcro ponerentur, quod iamdiu Fabius sibi aedificari extra moenia urbis iusserat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/3391
[degiovfe] - [2019-06-23 11:13:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!