banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cincinnato libera l’esercito romano dall’assedio
Pagina 226 Numero 257

 Cum in urbem nuntiatum esset Aequos exercitum Romanum obsessum in castris teneˉre cum consule Minucio, Romae magna trepidatio facta est et dictator creatus est Quintus Cincinnatus, qui tum privatus civis erat et praediolum trans Tiberim colebat. Ad eum legati missi sunt qui ferrent senatus mandata. Qui, novis copiis conscriptis, ad castra consulis prodiit ut Aequos obsidentes circumveniret et opem obsessis ferret. Inde magnum clamorem a militibus iussit fieri, qui in castris a Romanis auditus est. Primo autem Minucius haud certe sciebat unde clamor fieret, sed, ubi intellexit exercitum Romanorum adesse et sibi auxilium ferri, suis imperavit ut arma caperent et ex vallo contra hostem exirent. Extemplo undique proelium initum est. Post multas horas Aequi dictatorem imploraverunt ut se inermes abire sineret. Eis abire licuit, sed prius sub iugum eundum fuit. Tribus hastis iugum fieri solet, quarum duae humi fixae sunt, tertia super eas transversa collocatur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34069
[darkshines] - [2018-09-27 21:18:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!