banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L’infanzia del poeta Orazio
Pagina 254 Numero 300

 Horatius in primo saturarum libro, quas Sermones nuncupavit, primam aetatem suam amico Maecenati narrat. Ait enim se natum esse in parvo Apuliae vico, ubi pater, ex liberto natus, macrum agellum possidebat. Eum tamen pertaesum non est filiolum ad ludum Flavii litteratoris mittere, ubi primis rudimentis imbuebantur filii centurionum illius vici. Eum, postea, ausus est Romam secum ducere ut institueretur illis artibus, quas filios suos docebant equites et senatores. Ibi, si quis vestem perspexisset et servos qui eum comitabantur, eum crederet (avrebbe creduto) ex nobili genere natum esse et magnos sumptus habere ex avita re. Ipse pater se custodem diligentissimum praebebat neque eum taedebat puerum ad doctores comitari. Sic eum pudicum servavit et docuit eas artes, quae puerum ingenuum decent. Talis patris numquam poetam piguit neque umquam puduit non habuisse avos illustres: eum enim non effugiebat quanto virtus superaret generis nobilitatem.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34112
[darkshines] - [2018-03-22 09:55:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!