banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Apollo e Diana
Pagina 272 Numero 326

 Apollo, qui etiam Phoebus appellatur, Iovis et Latonae filius fuit et cum sorore Diana in insula Delo natus esse dicitur. Hic musicorum ac poetarum deus est, quamobrem etiam dux Musarum dicitur, quarum numerum novem esse praedicant. Etiam medicinam Apollo invenit eiusque filius, qui Aesculapius vocatur, primus medicus fuisse traditur. Excellebat idem arte sagittandi; praeerat divinationi, quapropter plurima oracula Apollinis sacra erant, quorum nobilissimum Delphicum fuit. Huc Graeci veniebant ut deum consulerent, antequam aliquid grave (di importante) inciperent, huc votiva dona post secundas res portabant. Fingebatur Apollo imberbis iuvenis, longa coma decorus, dextra arcu tenens, sinistra lyram, plerumque lauro coronatus, quae arbor eius sacra existimabatur; unde etiam poetae lauro coronabantur. Diana, Apollinis soror, etiam Luna fuisse dicitur, quare semper cum lunula in fronte pingitur. Fingebatur sagittam et arcum manu tenens, canibus stipata, quia venatio nibus praeerat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34138
[darkshines] - [2018-09-28 11:24:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!