banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una buona azione premiata
Pagina 272 Numero 327

 Homo quidam nobilis originis, cui rex diu faverat, proditionis accusatus, ad supplicium ducebatur. Nulla iam ei spes erat hunc turpissimum vitae exitum effugiendi. Eum quidem periculi, quod ei imminebat, non pigebat; sed, quia media erat aestas, eius fauces siti urebantur. In itinere servum quendam vidit aquam ferentem et, occasionem nactus, eum ad misericordiam hortari coepit: «Auxiliare» inquit «mihi: hoc quidem beneficium tibi nulli emolumento erit, sed boni viri est gratis bene facere». «Noli plura dicere» respondit servus. «Video tibi auxilio meo opus esse: hoc mihi satis est. Viro bono non licet tantulum beneficium morituro denegare». Paulo post regis nuntius venit iussitque hominem, qui innocens capite condemnatus erat, supplicio liberari. Servum postea suae misericordiae non paenituit: nam ille homo, beneficii quod acceperat non oblitus, ei libertatem donavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34139
[darkshines] - [2018-09-27 20:02:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!