banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Coriolano si arrende alle preghiere della madre
Pagina 273 Numero 330

 Coriolanus, maximi animi vir et altissimi consilii optimeque de re publica meritus, proditionis accusatus et iniquissima damnatione prostratus, ad Volscos, tum Romanis infestos, exulandi causa confugit. Plurimi ubique terrarum virtus aestimatur. Itaque quo (avv.) latebras quaesitum (a cercare) venerat, ibi brevi summum adeptus est imperium; evenitque ut Romani acerrimum hostem experirentur eum, quem in patria imperatorem habere noluerant. Quapropter fastidiosus ille populus, qui Coriolano non pepercerat, exsuli coactus est supplicare. Missi ad eum deprecandum legati nihil profecerunt; missi deinde sacerdotes cum infulis sacris aeque sine effectu redierunt. Tunc Veturia, Coriolani mater, Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens, castra Volscorum petiit ut filio persuaderet. Quam ubi filius aspexit. «Expugnasti» inquit «et vicisti iram meam, o patria, harum mulierum precibus», continuoque Romanum agrum hostilibus armis liberavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34142
[darkshines] - [2019-10-03 15:51:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!