banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La dinastia persiana
Pagina 286 Numero 348

 Ex iis, qui dominatum Persarum tenuerunt, nostra interest commemorare Cyrum et Darium, Hystaspis filium, quorum uterque, cum privatus civis esset, virtute sua regnum est adeptus. Prior eorum in proelio contra Massagetas cecidit; Darius extrema senectute diem obiit supremum morte communi. Tres sunt praeterea alii reges eius dem generis: Xerses et duo Artaxerses, quorum alteri cognomen fuit Macrochir, al teri Mnemon. Xersis maxime illustre est quod (il fatto che) maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. At Macrochiri – quod cognomen hominem longae manus significat – praecipua laus est amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili honoravit virtute belli: namque fortissimus Persarum fuit. Mnemon autem vir maximae probitatis et iustitiae fuit: in eo nihil iniqui, nihil impii, nihil turpe. Ex his regibus duo eiusdem nominis naturali morbo perierunt; Xerses ab Artabazo ferro interemptus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34160
[darkshines] - [2019-10-03 12:01:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!