banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L’assassinio di Cicerone
Pagina 317 Numero 387

 Marcus Cicero sub adventum triumvirorum urbe excesserat, sperans se eripi Antonio posse. Primum in Tusculanum fugit, inde, transversis itineribus, in Formianum proficiscitur ut a Caieta navem conscenderet. Cum ex litore Caietae aliquotiens nave provectus esset, modo eum venti adversi ad terram rettulerunt, modo ipse navis iactationem pati non potuit. Tandem taedium vitae et fugae eum cepit et, regressus ad villam, quae paulo plus mille passibus aberat: «Moriar – inquit – in patria, quam ego saepe servavi». Servi fortiter fideliterque parati erant ad dimicandum, sed ipse deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua tulisset iussit. Dum prominet ex lectica cervicem, sicarii Antonii ei caput praeciderunt. Deinde etiam manus obtruncaverunt, exprobrantes eas scripsisse orationes contra Antonium. Ita caput, Romam relatum, iussu Antonii intra duas manus in Rostris expositum est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34199
[emi53rm] - [2018-06-16 09:09:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!