banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Riti espiatori a Roma
Pagina 319 Numero 390

 Cum de caelo Veiis lapidavisset multaque et varia prodigia Minturnis, Atellis, Capua, Frusinone compluribusque ex aliis Italicis municipiis nuntiata essent, aruspices, ex Etruria Romam acciti, novendiali sacro haec prodigia expianda esse dixerunt. Decemviri etiam pompam Iunoni Reginae edixerunt, cuius ordo talis fuit. Ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae sunt; post eas duo signa cupressea Iunonis Reginae portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem Reginam canentes ibant. Virginum ordinem sequebantur decemviri, caput coronati laurea praetextaque induti. A porta in forum Iugario vico veneˉre; in foro pompa constitit et virgines, per manus reste data, sonum vocis pulsu pedum modulantes, processerunt. Inde vico Tusco Velabroque per bovarium forum in clivum Publicium atque ad aedem deae perrexerunt. Ibi duae hostiae a decemviris in aris immolatae sunt et simulacra cupressea in aedem inlata.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34202
[darkshines] - [2018-05-25 11:11:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!