banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Saggezza e mitezza di Licurgo
Pagina 383 Numero 464

 Lycurgus, cum a Lacedaemoniis legibus condendis delectus esset, ut cives sui parci et frugi essent in vescendo, statuit divitibus simul cum pauperibus in publico cenandum esse. Haec et similia statuendo, hoc praecipue intendebat: ut in divitibus coerceret cupiditatem divitias ostendendi et pauperes ab invidendo divitioribus arceret. Quae res non toleranda potentibus visa est, qui, indignatione moti, Lycurgum lapidibus prosecuti sunt per forum transeuntem. Ad quos vitandos in templum refugit, ubi a quodam adulescentulo, qui Alexander appellabatur, fuste percussus et altero oculo vulneratus est. Quod cum vidissent cives, animi pacati sunt et in omnes subiit tanti hominis reverentia. Tunc ei, ut opportunitatem ulciscendi haberet, Alexandrum puniendum tradiderunt. Sed Lycurgus nulla ratione ea facultate utendum esse arbitratus est et maluit ignoscendo se mitem et sapientem ostendere. Quare adulescentem in domo sua recepit in hospitium ut opportunitatem modestiae et clementiae ediscendae haberet.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34278
[darkshines] - [2017-08-10 13:30:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!