banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Consigli a un costruttore
Pagina 392 Numero 476

 Hiberna triclinia et balnearia ad occidentem spectent, primum quia vespertino lumine legentibus et scribentibus opus est, praeterea quod sol occidens adversum (di fronte) habens splendorem, calorem remittens, vespertino tempore efficit regionem tepidiorem. Cubicula et bibliothecae cura ut ad orientem spectent, quia usus matutinus postulat lumen et sic in bibliotheca volumina non putrescunt. Nam, si ad meridiem et occidentem spectant, a tineis et umore libri vitiantur quia venti umidi advenientes procreant eas bestiolas et alunt, atque, infundentes umidos spiritus pallore volumina, quae ibi servantur, corrumpunt. Triclinia verna et autumnalia ne ad orientem vel septentrionem spectantia posueris. Aestiva, contra, ad septentrionem spectent ut frigidulos venti flatus excipiant, quibus convivae epulantes recreentur.
Vitruvio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34290
[darkshines] - [2018-09-25 10:44:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!