banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
All'amico Tacito
Pagina 169 Numero 104

Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi, quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere adsuevi et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur quam qui maxime laudari merentur. Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis expecto. O iudicandas, o pulchras vices! Quam me delectat, quod si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia, simplicitate, fide vixerimus! Erit rarum et insigne, duos homines aetate, dignitate propemodum aequales, (cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico) alterum alterius studia fovisse. Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque flores, te sequi, tibi longo, sed proximus, intervallo et esse et haberi concupiscebam. Quo magis gaudeo quod, si quis de studiis sermo una nominamur, quod de te loquentibus statim occurro.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34934
[emi53rm] - [2019-05-26 10:29:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!