banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abitudini alimentari di Augusto
Pagina 223 Numero 9

Augustus cibum minimum esse solebat atque vulgarem fere. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desideravisset. Verba ipsius ex epistulis sunt: «Nos in essedo panem et palmulas gustavimus». Et iterum: «Dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi». Et rursus: «Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium servat quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi priusquam ungui inciperem». Ex hac horarum inobservantia, nonnumquam vel ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat, cum pleno convivio nihil tangeret. Vini quoque parcissimus erat. Cornelius Nepos tradit non amplius ter eum bibere solitum esse super cenam in castris apud Mutinam. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35775
[darkshines] - [2017-11-21 10:07:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!