banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Bocco tradisce Giugurta (I)
Pagina 359 Numero 13

Rex Bocchus, qui Mauris omnibus imperitabat, per litteras a Mario consule petivit ut Sullam ad se mitteret. Sulla conloquio diem, locum, tempus delegit. Postquam, sicut voluerat, congressi sunt, Sulla dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo pacem an bellum agitaturus esset. Ac statim sic rex incipit: «Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui. Gerite, quod vultis, cum Iugurtha bellum. Praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis». Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis verbis disseruit. Postea Bocchus Iugurtham Romanis tradere iussus est. Rex primo negitare, dicens cognationem, adifinitatem, praetereafoedus intervenisse. Denique, saepius fatigatus, leniri et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittere. Ceterum as simulandam pacem, cuius Iugurtha, defessus bello, avidissumus erat, quae utilia visa essent constituunt. Ita, conposito dolo, digrediuntur.
Sallustio

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35850
[degiovfe] - [2019-04-04 21:03:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!