banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Plinio rimprovera un amico
Pagina 173 Numero 17

 Heus! Tu promittis te ad cenam venturum, nec venis. Velim te pigeat non venisse. Ceterum ad assem impendium reddes! Paratae erant lactucae singulae, cocleae ternae, ova bina, alica cum mulso et nive (nam hanc quoque computes, immo hanc in primis, quae perit in ferculo), olivae, betacei, cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta. Haec poteras mecum gustare. Audisses etiam comoedos vel lectorem vel Iyristen. Nam haec omnia mea liberalitas praestitura erat. At tu apud alium hospitem, nescio quem, ostrea, vulvas, echinos, Gaditanas saltatrices maluisti. Dabis poenas, non dico quas, sed dabis. Dure fecisti mihi et tibi. Quantum nos lusissemus, risissemus, studuissemus! Potes apparatius cenare apud multos, nusquam hilarius, simplicius, incautius. Quid nunc tibi dicam? Te arguam vel castigem? Potius vellem tecum cenavisse, quod non fuit non mea culpa. Excuses ergo te apud me neve umquam tam hospitalem cenam, munditiarum ac facetiarum plenam, deseras. Vale.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36472
[emi53rm] - [2019-02-26 12:34:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!