banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Ultime parole di Alessandro morente
Pagina 485 Numero 22

 Maeror circumstantium lectum eminebat; quos ut rex aspexit: " Invenietis –inquit- cum excessero dignum talibus viris regem?". Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se composuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est; dimissoque vulgo, velut omni vitae debito liberatus, fatigata membra reiecit. Propiusque assidere iussis amicis - et vox deficere iam coeperat - detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his cui relinqueret regnum, respondit ei qui esset optimus: ceterum providere iam se, ob id certamen, magnos funebres ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit tum velle cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis et paulo post extinguitur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36680
[emi53rm] - [2019-05-21 11:02:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!