banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fiero discorso di uno Scita ad Alessandro Magno (II)
Pagina 616 Numero 2

 "Quid nobis tecum est? numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum, et aratrum, hasta, sagitta et patera. His utimur et cum amicis, et adversus inimicos. Fruges amicis damus boum labore quaesitas; patera cum isdem vinum dis libamus; inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus: sic Syriae regem, et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium quas adisti, latro es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti; iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis. Quid tibi divitiis opus est quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius quae non habes cuperes."

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36803
[emi53rm] - [2020-07-04 12:07:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!