banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Enea approda nel Lazio
Pagina 154 Numero 20

Aeneas, Ilio prodito ab Antenore aliisque principibus, noctu ex urbe excedit secum ferens deos Penates, patrem Anchisen humeris gestans et parvulum filium manu trahens. Deinde, cum pluribus sociis utriusque sexus, longo mari emenso, per diversas terrarum oras in Latium pervenit, Italiae regionem quam Aborigines incolebant, quorum rex erat Latinus. Is, cum ei nuntiatum esset multitudinem advenarum classe advectam occupavisse agrum Laurentem, adversum subitos inopinatosque hostes incunctanter suas copias eduxit. Cum autem cognovisset Aeneam et Anchisen bello patria pulsos cum simulacris deorum errantes sedem quaerere, amicitiam foedere iniit, dato invicem iureiurando ut communes hostes amicosve haberent. Itaque coeptus est a Troianis muniri locus, quem Aeneas Lavinium cognominavit ex nomine uxoris suae, Latini regis filiae, quae iam antea desponsata Turno fuerat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37393
[degiovfe] - [2020-05-30 13:35:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!