banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Difficoltà nello sbarco in Britannia
Pagina 46 Numero 10

Caesar, his constitutis rebus, nanctus idoneam ad navigandum tempestatem, tertia fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. Ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum relique naves eo conveniret, ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis, quae ex Voluseno cognovisset ostendit monuitque, ut ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, dato signo et sublatis ancoris, circiter milia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit. At barbari, consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum pressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis audacter tela conicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, utebantur.
Cesare

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37788
[emi53rm] - [2020-02-29 08:00:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!