banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il commercio presso i Suebi
Pagina 174 Numero 136

 Mercatoribus est aditus ad Suebos, magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur, quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur equosque eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt; neque eorum moribus (= secondo le loro tradizioni) turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum ad se omnino importari non sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effemminari arbitrantur. Publice (= per lo Stato) maximam putant esse laudem, quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum sescenta agri vacare dicuntur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38091
[darkshines] - [2017-08-29 10:29:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!