banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Attività antiromana di Annibale in esilio
Pagina 60 Numero 22

 Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, sperans se ad bellum contra Romanos inducere posse Carthaginienses, auxilio confisus Antiochi, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi (= «quando ») Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. Desperatis rebus, cum solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum esse eum tradunt. Antiochus autem, si in agendo bello consiliis eius parere voluisset, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicavisset. Hannibal etsi (= «anche se») eum multa stulte conari videbat, tamen in nulla re deseruit. Praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38343
[emi53rm] - [2020-02-28 06:58:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!