banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Antonio, un infame brigante
Pagina 147 Numero 60

 Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex iis vitiis totus conglutinatus est. Nihil ingenuum apparet in eo, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. Multa, quae in libera civitate ferenda non sunt, sed nos necessitas ferre coe¨git, tulimus: etiamne huius impuris latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum? Quid hic iratus faciet, si poterit, qui semper omnibus bonis fuit inimicus? Quae potest pax esse M. Antonio cum senatu? Quo ore vos ille poterit intueri? Quibus oculis vicissim vos illum intueri (poteritis)? Quis vestrum illum non oderit? Quem vestrum ille (non oderit)? Utrum vos soli illum oderitis an etiam equites Romani qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt? Num hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius? Quid ego de universo populo Romano dicere possum, qui bis me una mente atque voce in contionem vocavit ostenditque maximam libertatis recuperandae cupiditatem?

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38382
[darkshines] - [2017-07-24 13:23:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!