banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Non dobbiamo sprecare il tempo!
Pagina 179 Numero 72

 Maior pars mortalium de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignimur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut, exceptis admodum paucis, ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat. Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens vulgus ingemuit; clarorum quoque virorum hic affectus querellas evocavit. Aristoteles enim queritur naturam tantum aetatis animalibus dedisse, ut per quina aut dena saecula viverent, homini, in tam multa ac magna genito, tanto citeriorem terminum stare. Non exiguum tempus habemus, sed multum perdidimus. Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur. Ita est: non accipimus brevem vitam sed fecimus, nec inopes temporis sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi (= «quando») ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at (= «mentre») modicae opes, si bono custodi traditae sunt, crescunt, ita aetas nostra bene (eam) disponenti multum patet.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38394
[emi53rm] - [2017-11-16 10:13:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!