banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La sola virtù non può bastare alla felicità
Pagina 406 Numero 210

 Paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens. At Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. Dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest. Bonum liberi: misera orbitas. Bonum patria: miserum exilium. Bonum valitudo: miser morbus. Bonum integritas corporis: misera debilitas. Bonum incolumis acies: misera caecitas. Quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit? Sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etiam beatum.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/38938
[degiovfe] - [2019-02-11 20:44:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!