banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I filosofi e i beni materiali
Pagina 103 Numero 3

Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Thodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur: «Bene speremus! hominus enim vestigia video». Statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret. Cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere: qiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enare. Namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere. Non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita ponit: doctum ex omnibus solum difficiles fortunae sine timore posse despicere casus.
Vitruvio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39277
[degiovfe] - [2020-06-11 13:34:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!