banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filottete
Pagina 175 Numero 14

Philoctetes, Poeantis et Demonassae filius, in insula Lemno erat, cum coluber eius pedem percussit. Nam Iuno Philoctetae irata, quia solus praeter ceteros pyram Herculis construxerat, ad eum serpentem miserat. Ob mangum beneficium autem ab Hercule sagittae divinae Philocteti donatae sunt. Philoctetis vulnus taetrum odorem manabat et Achivi, quod eum tolerare non poterant, Agamemnonis iussu in insula eum cum divinis sagittis reliquerunt. Sed postquam Graecorum victoria a vatibus Philoctetis sagittis tantum praedicta erat, Agamemnon in insulam Lemnum Ulixem et Diomedem misit; ii ad reconciliationem Philoctetem induxerunt et ad Troiae bellum cum Graeca classe duxerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39288
[degiovfe] - [2020-06-07 10:45:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!