banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La ribellione di Spartaco (I)
Pagina 330 Numero 35

 Spartacus, Crixus, Oenomaus, effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua; servisque ad vexillum vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant. Prima sedes velut rabidis beluis mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descenderunt radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu duo castra rapuerunt; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur. Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus ("un vero e proprio") exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39670
[darkshines] - [2018-09-12 10:40:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!